AMYCLAE

AMYCLAE
I.
AMYCLAE
Peloponnesi civitas, Castoris et Pollucis patria, canum nobilitare celebris. Unde Virg. l. 3. Georg. v. 345.
Armaque, Amycleumque canem Cressamque pharetram.
Una ex iis urbibus, quas olim Lacedaemonii centum tenuêre, institutis etiam communibus sacris pro singularum salute, quae Hecatombas ab earum numero vocabant. Ab iis antem capta est sub Teleclo Rege. Tunc enim Lacedaemonii Amyclas, Pharin, Geranthras, oppida finitima, quae ab Achaeis adhuc tenebantur, everterunt. Et quidem Pharitae et Geranthratae, meru territi e Peloponneso ex pacto decesserunt. Amyclenses autem fortiter restiterunt, et cum multa dedissent virtutis documenta, diturnitate belli sunt superati. De his proin Dorienses tropaeum erexerunt, quasi nihil memorabilius ab ipsis gestum fuisset, Pausan. Laconicis. Nomen indidit Amyclas Lacedaemonis filius, cuius matrem Diomedam Interpres Nicandri nominat. Amyclis autem, ut in tota fere Laconia, Apollo colebatur, uti postea docebimus, in Amyclaeus. Hae Amyclae ab Ovidio vocantur armiferae, de Art. Am. l. 2. v. 5.
Talis ab armiferis Priameus hospes Amyclis
Candida cum rapta coniuge vela dabat.
Item antiquae ab eodem, Met. l. 8. Fab. 4.
Et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis.
Item Ledaeae Statio, l. 7. Theb. v. 163.
Parrhasiumque nemus, Ledaeasque ibis Amyclas.
Item tetricae, a severa Pythagoraeorum superstitione eidem l. 5. Sylv. 3. v. 153.
Tetricis Alcman cantatus Amyclis.
Therapnaeae vocantur a Martiali, l. 9. Epigr. 106. v. 5.
Ista Therapnaeis si forma fuisser Amyclis.
Etiam Taygeta, a monte Taygeto, ad cuius radices sitae, olim quoque Lemnae, in Laconia provinc. prope Eurotam fiuv. Nunc Vordona, Nigrô teste, appellatur. longitud. 48. 56. latitud. 35. 48.
II.
AMYCLAE
urbs Italiae, inter Caiettam et Tarracinam, a Laconibus, Castoris et Pollucis comitibus, condita, et ab Amyrlis Laconiae sic appellata. Cuius cives, cum, secundum Pythagoreorum sectam, ab esu carnium, et animalium caede abstinerent, serpentesque ex vicinis paludibus natos occidere nefas putarent, ab iisdem sunt interempti. Ubi adhuc specus Amyclaeum, Sperlunga vulgo; ex quo mare Amyclaeum mare di Sperlunga. Plin. l. 3. c. 5. a muribus deletas scribit. Et l. 8. c. 29. ab hostibus captas hôc modô: Cum frequenter hostium adventus falso nuntiaretur, legibus cautum est, ne quis porro hanc famam spargeret. Unde postea ex improviso captae sunt Amyclae. Hinc Proverbium: Loqui volo, nam scio Amyclas tacendo petiisse. Unde et iam Tacitae dictae Virgilio, l. 10. Aen. v. 563.
---- Tacitis regnavit Amyclis.
Vide Serv. in hunc loc. Catullus Urbicarius, in Pervigilio Veneris, quod alii Petronio adscribunt v. 90.
Perdidi Musam tacendo; nec me Phoebus respicit:
Sic Amyclas, cum tacerent, perdidit silentium.
Sil. Italicus l. 8. v. 529.
---- Quasque evertêre silentiae, Amyclae.
Unde Amyclas vivere, pro Amyclarum more silere, Ausonius dixit Professor. carm. 15. v. 7.
Taciturne, Amyclas qui silendo vixeris.
Sunt tamen, qui fatum hoc Amyclis Laconicis tribuant: De quibus paulo post. Nic. Lloydius.
III.
AMYCLAE
urbs erat Auruncorum popul. Italiae et Latii, in ora maritima. Hinc olim sinus amyclanus, qui est Caietainis et Formianus, nunc Golfo di Caeta dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Amyclae — • A titular see of Peloponnesus in Greece, in the ecclesiastical province of Hellas, a suffragan of Corinth Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Amyclae     Amyclae      …   Catholic encyclopedia

  • Amyclae (Titularbistum) — Amyclae ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Der historische Bischofssitz in der antiken Stadt Amyklai (griechisch Ἀμύκλαι;) befindet sich auf der Halbinsel Peloponnes, wenige Kilometer südlich von Sparta, am Ostufer des Flusses …   Deutsch Wikipedia

  • AMYCLAE —    A Greek sanctuary dedicated to Apollo in the region of ancient Sparta where bucchero kantharoi have been found …   Historical Dictionary of the Etruscans

  • Diocese of Amyclae — The Diocese or Bishopric of Amyclae is a titular Roman Catholic see named for Amyclae (now Amykles)[1] in the Peloponnese in Greece, in the ecclesiastical province of Hellas, a suffragan of Corinth, and in the Middle Ages a Latin see known to the …   Wikipedia

  • АМИКЛЫ —    • Amyclae,          Άμύκλαι,        1. древний, уже в Il. 2, 584 упоминаемый город в Пелопоннесе, в 12 стадиях к юго востоку от Спарты на ручьях Тиасе и Феллии, по древним сказаниям, основанный Амиклом, отцом Гиакинфа. Ахейцы, населявшие А., и …   Реальный словарь классических древностей

  • AMYCLAEUS — I. AMYCLAEUS Apollo sic dictus, propter Amyclas, ubi est templum ei dicatum, opere, divitiisque praecipuum, in loco omni arborum, ac frugum genere refertissimo, vide Pausan. l. 3. Strab. l. 8. Hinc propter arborum pulchrarum copiam, Amyclae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Itri — Infobox CityIT img coa = Itri stemma.gif official name = Comune di Itri region = Lazio name=Itri mapx=41.28| mapy=13.53 province = Latina (LT) elevation m = 170 area total km2 = 101 population as of = December 31, 2004 population total = 9198… …   Wikipedia

  • Amykles — or Amikles (Greek: Αμύκλες, older form, polytonic: polytonic|Ἀμύκλαι, monotonic: Αμύκλαι; older forms: Amyklai, Amykle, Amiklai and Amikle; Latin: Amyclae) is a village and an archaeological site located southwest of Sparta. The ancient city was… …   Wikipedia

  • History of Sparta — This article covers the history of Sparta from its founding to the present, concentrating primarily on the Spartan state during the height of its power from the 6th to the 4th century BCE.The LegendTradition relates that Sparta was founded by its …   Wikipedia

  • Hyacinthus — /huy euh sin theuhs/, n. Class. Myth. a youth loved but accidentally killed by Apollo: from the youth s blood sprang the hyacinth. * * * In Greek mythology, a young man of great beauty who attracted the love of Apollo. The god killed him… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”